Volume 1Cover

BIBLIA COMPLUTENSE

TOMO I PENTATEUCO

US02 5887

(BIBLIOTECA NACIONAL [DE ESPANIA])

Title Page

Haec tibi pentadecastetragonon respicit illud Hospitium petri et pauliter quinque dierum. Namque instrumentum vetus hebdoas innuit, octo Lex nova signatur. ter quinque receptat utrunque.

Vetus testamentum multiplici lingua nunc primo impressum. Et imprimis Pentateuchus Hebraico Greco atque Chaldaico idiomate. Adiuncta unicuique sua latina interpretatione.

Prologue

Ad sanctissimum ac clementissimum dominum nostrum. D. Leonem Decimum divina providentia Pontificem Maximum Reverendissimi in Christo patris ac domini. D. F. Francisci Simenii de Cisneros Sacrosanctae Romanae ecclesiae tituli. S. Balbinae Presbyteri Cardinalis Hispaniae Archiepiscopique Toletani ac regnorum Castellae Archicancellarii etc. in libros veteris ac novi testamenti multiplici lingua impressos.

Prologus.

Multa sunt beatissime Pater, quae ad excudendas impressoriis formis originales sacrae scripturae linguas nos incitarunt. Atque haec imprimis. Quod cum uniuscuiusque idiomatis suae sint verborum proprietates, quarum totam vim non possit quamtumlibet absoluta traductio prorsus exprimere, tum id maxime in ea lingua accidit, per quam os domini locutum est. Cuius littera quamvis ex se mortua sit et velut caro, quae non prodest quicquam (Nam spiritus est qui vivificat) quia tamen Christus verborum figuris velatus intra eius uterum manet inclusus, non dubium, quin tam admiranda sit faecunditate repleta, tam exuberanti mysteriorum copia cumulata, ut cum plena semper sit et redundans, flumina de ventre eius fluant aquae vinuae, unde hi quibus datum est revelata facie gloriam domini speculari, ut in eandem imaginem transformentur, possint assidue haurire mira divinitatis eius arcana. Quippe cum nulla dictio nulla litterarum connexio esse possit, ex qua non emergant et veluti pullulent reconditissimi coelestis quisque interpres misi unicum explicare, necesse est ut post interpretationem maneat adhuc scriptura gravida, variisque ac sublimibus intelligentiis plena, quae nequeant aliunde quam ex ipso archetypae linguae fonte cognosci. Accedit, quod ubicumque latinorum codicum varietas est, aut depravatae lectionis suspitio (id quod librariorum imperitia simul et negligentia frequentissime accidere videmus) ad primam scripturae originem recurrendum est, sicut beatus Hieronymus et Augustinus ac caeteri ecclesiastici tractatores admonent, ita ut librorum Veteris testamenti synceritas ex Hebraica veritate, Novi autem ex Graecis exemplaribus examinetur. Ut ipsa igitur originalia in promptu haberet quicumque divinarum litterarum studiosus, possetque non solis rivulis esse contentus, sed ex ipso fonte salientis aquae in vitam aeternam sitim pectoris extinguere, iussimus archetypas sacraescripturae linguas cum adiunctis variarum linguarum translationibus impressioni mandari Sanctitatis tuae nomini dedicandas. Atque imprimis Novum testamentum Graeco Latino que sermone excudendum curavimus simul cum Lexico Graecarum omnium dictionum, quae possunt in co legentibus occurrere, ut his quoque qui non integram linguae cognitionem adepti sunt pro viribus consuleremus. Deinde vero antequam Vetus testamentum aggrederemur, Dictionarium praaemisimus Hebraicorum Chaldaicorum que totius veteris instrumenti vocabulorum. Ubi non {tuam} multiplex significatio cuiusque dictionis exprimitur, sed (quod studiosis utilissimum fore credimus) locus scripturae in cuiusque significati testimonium citatur. Rursus, cum non solus litterae occidentis cortex sed introrsus latitans spiritus vivificantis nucleus maxime sit a studioso divinae scripturae requirendus, atque huius praecipua pars ex propriorum nominum interpretatione dependeat, quorum ab aeterno praevisa impositio incredibilem opem affert ad propalandos spirituales abstrusosque sensus et detegenda arcana mysteria, quae sub ipso litteralis textus umbraculo spiritus sanctus velauit, Idcirco interpretationes propriorum nominum a viris linguarum peritia praecellentibus maxima diligentia iussimus elucubrari, et secundum Alphabeticam seriem dispositas Dictionario adiungi. Quibus succedit legendorum Hebraeorum characterum instructio et eiusdem idiomatis Grammatica ex pluribus receptae fidei Hebraeis autoribus collecta et ad latini artificii normam reducta. Quibus omnibus veluti {pro} praeludio ita peractis, ad excussionem diversatum veteris testamenti linguarum nos convertimus, adiicientes etiam singulis earum suam latinam transiationem. Qua in re id aperte Beatitudini tuae testari possumus Pater sanctissime, maximam laboris nostri partem in eo praecipue fuisse versatam, ut et virorum in linguarum cognitione eminentissimorum opera uteremur, et castigatissima omni ex parte vetustissima que exemplaria pro archetypis haberemus, quorum quidem tam Hebraeorum quam Graecorum ac latinorum multiplicem copiam variis ex locis non sine summo labore conquisivimus. Atque ex ipsis quidem Graeca Sanctitati tuae debemus, qui ex ista apostolica Bibliotheca antiquissimos tum Veteris tum Novi testamenti codices perquam humane ad nos misisti, qui nobis in hoc negocio maximo fuerunt adiumento. Consumata itaque excussione Novi testamenti Graece Latine que impressi cum suo Lexico. Impresso etiam Hebraico Chaldaico que Dictionario, cui adiuncta est Grammatica cum nominum propriorum interpretationibus. Absolutis praeterea annotationibus differentiarum Veteris testamenti, quas cum Nicolaus de Lyra non omnino absolutas edidisset, eas nos per viros linguarum peritissimos multis in locis addi fecimus. Tandem divino auxilio Vetus testamentum multiplici lingua excudi fecimus. Quae omnia nunc ad Sanctitatem tuam mittimus. Nam cui potius universae vigiliae nostrae dicandae sunt, quam Apostolicae isti sedi, cui omnia debemus? Aut quia libentius sacros Christianae religionis libros suscipere et amplecti debet, quam sacer Christi vicarius? Accipiat igitur Sanctitas tua laeta fronte munusculum, quod in domini gazophylatium offerimus, ut incipiant divinarum litterarum studia hactenus intermortua nunc tandem reviviscere. Obsecramus autem Beatitudinem tuam enixissime, ut libros hosce, qui nunc se sacris istis vestigiis supplices advolvunt, examines, et ad severissimi iuditii tui censuram revoces, ut si Christianae {reip.} utiles fore videbuntur, editionis beneficium a Sanctitate tua recipiant. Nam eos nos hucusque continuimus, sacrum istum Apostolici fastigii oraculum consulturi. Sed iam haec ad Beatitudinem tuam satis. Nunc ad instruendum de operis artificio lectorem convertimur.

Prologus.

Ad lectorem. De his que ad lectionem Veteris testamenti diversis linguis nunc primum impressi, sunt praenotanda.

Ut intelligas studiose Lector modum et ordinem, quem in hac veteris testamenti impressione servavimus, ac inde possis hoc libro facile uti, nonnullorum te admonitum prius esse oportet. Imprimis igitur id est praemittendum, quod cum vetus testamentum a sacris doctoribus trifariam dividatur, hoc est in legem, quam Pentateuchum appellant, et in libros deinde Agiographos, ac demum in eos qui dicuntur Prophetales, in his omnibus non est idem numerus linguarum. Sed Pentateuchus quidem triplicem linguam habet, Hebraicam videlicet Chaldaicam et Graecam, quasimprimendas iussimus cum aliis tribus latinis interpretationibus iuxta correspondentibus, ita ut Hebraicae veritati respondeat latina beati Hieronymi transiatio, Chaldaicae vero alia latina fere de verbo ad verbum a viris eius linguae peritissimis elaborata, Graecae aunt septuaginta interpretum editioni interlinearis latina traductio. Agiographi deinde libri simul et Prophetales duplici lingua excuduntur, hoc est Hebraea et Graeca cum aliis duabus latinis transiationibus illis correspondentibus, Nam Chaldaica in caeteris libris praeterquam in Pentateucho corrupta est aliquibus in locis, et fabulis merisque Thalmudistarum nugis conspersa, indigna prorsus quae sacris codicibus inseratur. Verum quia quibusdam in locis ubi integra est littera et incorrupta, mirum in modum favet Christianae religioni, Idcirco reliquos libros totius Veteris testamenti e Chaldaica lingua in latinam verti fecimus, et diligentissime cum sua latina traductione conscriptos in publica Complutensis nostrae Universitatis Bibliotheca reponi. At vero libri extra canonem, quos Ecclesia potius ad aedificationem populi, quam ad autoritatem ecclesiasticorum dogmatum confirmandam recipit, Graecam tuam habent scripturam, sed cum duplici latina interpretatione, altera beati Hieronymi, altera interlineari de verbo ad verbum, eo modo quo in caeteris. Haec autem de numero linguarum huius libri oportuit in universum praelibasse. Nunc de modo quo linguas Pentateuchi in libro ipso disposuimus, brevibus agendum est. Primum itaque aperto codice duae se tibi chartarum facies hinc et inde offerent, quarum unaquaeque tres praecipuas columnas habet. Ex quibus ea quae ad marginem exteriorem sita est, Hebraicam continet veritatem. Quae vero interiori margini adhaeret, Graeca est septuaginta interpretum editio, cui superponitur latina interlinearis traductio de verbo ad verbum. Mediam aunt inter has latinam beati Hieronymi translationem velut inter Synagogam et Orientalem Ecclesiam posuimus, tanquam duos hinc et inde latrones medium autem Iesum hoc est Romanam sive latinam Ecclesiam collocantes. Haec enim sola supra firmam petram aedificata (reliquis a recta Scripturae intelligentia quandoque deviantibus) immobilis semper in veritate permansit. His praeterea tribus columnis duae aliae minores columellae in calce paginae supponuntur. Quarum altera latior Chaldaicam continet scripturam, altera angustior latinam cius interpretationem. Disponum tur vero columnae ipsae hoc modo, ut singulis lineis Hebraicis correspondeant binae lineae latinae e regione, hoc tamen semper observato, ut omnes quinque columnae tam in principio quam in fine consentiant, nisi ubi loci angustia non patitur, quod rarissime deprehendes. Deinde quia institutum nostrum est, non solum his consulere, qui absolutam linguarum peritiam sunt affecuti, sed his etiam opem ferre, qui parum in eis profecerunt, utrisque {em} debitores sumus, neminenque esse cupimus, quem peregrinorum idiomatum difficultas absterreat a divinorum librorum penetralibus adeundis. Idcirco ut Hebraicas dictiones facile possit quicunque distinguere, et suam latinam interpretationem cuique assignare, inter singulas dictiones Hebraicas superponuntur minutae litterulae latinae Alphabetico ordine procedentes, quibus consimiles aliae in latina proxima columna correspondent, ut per similitudinem litterulae cognoscatur, quae dictio latina ad quam Hebraicam sit referenda. Quando vero interpres per circumlocutionem pluribus dictionibus unicam interpretatur, aut e diverso unica dictione plures amplectitur, tunc unica litterula toti circumlocutioni veletiam compendio deserviet. Ex his praeterea litterulis nonnullas reperies, quibus tenue punctum subscribitur hoc modo [a]. Quod quidem punctum designat, vel dictionem Hebraicam subiacentem multiplicem esse et aequivocam, ac proinde reconditum aliquod secretae intelligentiae mysterium claudere, quod possit facile consulto Dictionario a perspicacibus mentibus investigari, vel denotat saltem, ipsalneius significationem in latina columna positam potius transiati tiam esse et soli sensui subservientem, quam propriam omnino et litteralem. Rursus quia invenire primitiva sive radices dictionum Hebraicarum et Chaldaicarum a prima origine deviantium res est perquam necessaria ad reperienda in Dictionario vocabula, sed tantae difficultatis, ut homines eius linguae peritissimi frequenter in ea titubent, ac nonnunquam etiam labantur, artificium excogitavimus quam utilissimum, quo possit quispiam vel primis duntaxat Hebraicis rudimentis imbutus radicem cuiusque dictionis in promptu habere, ut iam his adminiculis adiuti, Hebraeorum (ut ait beatus Hieronymus) nauseam et ructum fastidientes, praeceptores eorum consulere non egeamus. Advertendum itaque est, quod cum dictioni Hebraicae sive Chaldaicae correspondet alia in margine (quod dignosces ex simili litterula utrique dictioni imposita) Tunc dictio ipsa sicut est in margine notata, quaerenda est in vocabulario. Illae {em} sunt primae litterae substantiales primitivi. Reliquae vero dictiones hebraici textus, quibus nulla dictio primitiva respondet in margine, ex primis earum tribus aut {quinque} etiam solis duabus litteris sunt in dictionario requirendae. Preterquam ubi precesserit aliqua ex his quinque litteris beth, he, caph, lamed, mem, quocumque apice subiecto dum modo sit apice desuper notata hoc modo. {} Tunc {em} talis littera pro articulo sev praepositione sumitur, ac proinde dum non sit littera substantialis auferenda est, et proximae tres vel quandoque etiam solae duae litterae sequentes erunt primae litterae primitivi, ex quibus dictio ipsa in vocabulario reperietur. Quod eodem modo intelligendum est de {} vau littera etiam si nunquam tali signo notetur. Ubicumque {em} alicui dictioni praeponitur, semper pro coniunctione copulativa usurpatur, quare tollere eam oportebit. In chaldaico vero hoc est etiam observandum, quod {} daled littera apud Chaldaeos nonnunquam pro articulo genitivi accipitur, ac propterea quando reperta fuerit cum praedicto apice, tollenda est, sicut de aliis diximus. Rursus, Si dictio chaldaica (cui nihil in margine respondet) non inveniatur in Dictionario, id accidet propterea quod hae litterae {}. frequenter ponuntur pro vocalibus. Tunc igitur demptis huiusmodi litteris residuae erunt litterae primitivi in dictionario requirendae. Atque haec quidem succincte dicta sunt, ut legentibus hebraeicam litteram statim absque arte seu consideratione ulla pateat dictionis primitivum. {Quod} si curiosus lector non solo usu contentus artem reperiendarum radicum nosse desiderat, legat ultimum capitulum nostrae Hebraicae Gramaticae in fine Hebraici dictionarii, {quod} {tn} ut absque librorum revolutione facile occurreret, huic instructioni duximus subiungendum. Illud est etiam considerandum, quod in hebraicis characteribus scienter omisimus apices illos, quibus nunc utuntur Hebraei pro accentibus. Nam hi cum ad nullam vel significati vel pronunciationis differentiam pertineant, sed ad solam cantus ipsorum modulationem, merito a veteribus Hebraeis reiecti sunt, quos in hoc imitari malvimus. Verum ne locus accentus cuiusque dictionis ignoraretur, hoc modo providimus, ut quoniam dictiones hebraicae ut plurimum in ultima habent accentum, oens huiusmodi dictiones nullo prorsus apice notarentur, reliquae vero non habentes accentum in ultima (quae rarissime occurrunt) Super syllabam ubi praedominatur accentus, apice signarentur, hoc modo {}. Caeterum in distinctione clausularum colo etiam utuntur Hebraei et commate, sed ita, ut colum sit duplex punctum, sicut comma apud latinos, hoc modo, Comma vero tale signum {} Quod aunt ad Graecam scripturam attinet, illud te non latere volumus, non vulgaria seu temere olbata exemplaria fuisse huic nostrae impressioni archetypa, sed vetustissima simul et emendatissima, quae sanctissimus Dominus noster Leo Decimus Pontifex maximus caeptis nostris aipirans ex ipsa apostolica Bibliotheca ad nos misit, tantae integritatis, ut nisi eis plena fides adhibeatur, nulli reliqui esse videantur, quibus merito sit adhibenda. Quibus etiam adiunximus alia non pauca, quorum partem ex Bessarionis castigatissimo codice summa diligentia transcriptam Illustris Venetorum Senatus ad nos misit, partem ipsi magnis laboribus et expensis undique conquisivimus, ut copia emendatorum codicum abunde superesser. Latinam itidem beati Hieronymi translationem contulimus cum quam plurimis exemplaribus venerandae vetustatis, sed his maxime, quae in publica Complutensis nostrae universitatis Bibliotheca reconduntur, quae supra octingentesimum abhinc annum litteris Gotthicis conscripta, ea sunt synceritate, ut nec apicis lapsus possit in eis deprehendi. Aliqua tamen nomina propria vitio scriptorum aliter scripta quam in originalibus utriusque testamenti habentur, intacta dimisimus, atque id quidem consulto. Nam si nunc in eis litteram aliquam mutassemus, nequaquam possent reperiri in tractatu interpretationum, quem iuxta vulgatam horum nominum scripturam alphabetico ordine pridem confeceramus. Adnotavimus tamen in ipsis interpretationibus eadem nomina propria non solum ponentes ea sicut communiter scribuntur, sed etiam prout habentur ad litteram in suis originalibus. Demum in libro psalmorum illud est admonendum, communem translationem latinam, qua utimur, positam esse pro interlineari supra graecam septuaginta interpretum editionem, quia ei de verbo ad verbum fere correspondet. Eam autem quam beatus Hieronymus iuxta hebraicam transtulit veritatem in media duarum columnarum fuisse locatam. En tibi igitur lector studiose {oia} quae ad vetus testamentum attinent, facilia omnino et manifesta. Verum ut non solum Veteris testamenti sed et caeterorum librorum intentionem summatim complectaris, visum est et praefatiunculas Novi testamenti atque Dictionarii hebraici infra subiungere, post artem inveniendarum radicum, quam immediate iubiecimus, quod ad hanc instructionem plurimum facit, ut praediximus.

De Arte inveniendi radicem sive primitivum cuiusque dictionis Hebraicae Capitulum ex Hebraea Grammatica transcriptum.

Postquam in superiori tractatu grammaticae Hebraicae disservimus de modo legendi et de partibus orationis tam declinabilibus quam indeclinabilibus. Restat nunc tractare de modo cognoscendi radicem sive primitivum, unde aliae dictiones derivativae habent originem, ut primitivo invento recurratur ad vocabularium hebraicum, quod procedit per ordinem alphabeti hebraici, in quo ponuntur primitiva omnium dictionum, quae in veteri testamento continentur, et significationes earum, et in quolibet primitivo ponuntur etiam dictiones derivativae quae ab eo procedunt. Et quia in verbo est maior difficultas cognoscendi originem, et utrum sit primitivum an derivativum, quoniam non solum ab eo derivantur alia verba et participia sed et nomina et aliae partes orationis, ideo primo de illius origine agendum erit, deinde de nomine et aliis dictionibus. Et ideo circa primitivum verbi primo est advertendum, quod primitivum quod apud hebraeos dicitur {} sores. {i.} radix cuiuscunque verbi vel partitipii et omnium dictionum quae ab eo derivantur, sunt litterae quae constituunt tertiam personam singularem primae vel secundae coniugationis activae vocis indicatini modi temporis praeteriti, vel infinitivum eiusdem vocis. Quae comiter sunt tres litterae et nonnunquam quattuorvelquinque, sed hoc rarissime. Exempli gratia ex {}. {i.} visitavit derivantur {oia} verba quattuor coniugationum, quae continent praedictas tres litteras, et etiam {oia} {noia} et aliae partes orationis quae a praedicto verbo derivantur, sicut apud latinos Amo est primitivum caeterarum personarum et modorum et temporum et omnium aliarum dictionum, quae ab eo derivantur. Et sunt aliae dictio{v}es, quae a verbis non derivantur, quarum primitiva aliquando continent plus vel minus quam tres litterae. Et quia apud hebraeos multae litterae praeponuntur vel postponuntur ipsis primitivis in compositione, ideo oportet dare aliquas regulas, ut sciamus aliquo modo distinguere, quae litterae sunt de substantia dictionis, et quae litterae non sunt de eius substantia. Circa quod sciendum, quod ex viginti duabus litteris alphabeti hebraici undecim sunt semper substantiales, {q} in quacumque dictione venerint, sunt de substantia illius dictionis, et constituunt significatum et primitivum eiusdem dictionis, et reeci non possunt. Sunt {em} quae sequuntur {}. Quae his quattuor dictionibus compraehenduntur {}. Ex quibus litteris duae sunt duplices. {s.} {} {pe.} et {} {sadic.} Aliae vero undecim quae sequuntur possunt esse accidentales. {s.} {}. ex quibus tres sunt duplices. {s.} {caph.} {mem.} {nun.} et compraehenduntur praedictae undecim litterae his tribus dictionibus. {} Hae {em} undecim litterae vel quaelibet earum possunt esse substantiales, sicut aliae undecim supradictae, et possunt esse accidentales ad denotandum numerum vel personam aut casum vel coniugationem, modos, tempora, praepositionem vel articulum aut pronomina affixa, de quibus in grammatica dictum est. Et aliquando adduntur maiori ex parte nominibus causa ornatus, et aliquae earum ponuntur aliquando loco vocalium. Quae {em} ponuntur in fine verborum ad denotandum numerum vel personam aut genus, sunt sex quae sequuntur. {} Quae hac dictione comprehenduntur {} Quae vero praeponuntur ad denotandum coniugationem vel vocem passivam, hac dictione comprehenduntur. {} Quae autem praeponuntur in futuro, sunt quattuor, quae hac dictione comprehenduntur. {} Quae ponuntur in fine nominum aut verborum ad denotanda pronomina quae cum eis componuntur, sunt quae sequuntur. {} Quae in compositione ponuntur pro coniunctione vel articulis aut relativis vel praepositionibus, sunt septem, quae his duabus dictionibus continentur. {} Nam littera vau quando venitin principio dictionis, non est de substantia eiusdem dictionis, sed ponitur pro coniunctione, ut infra dicetur, et etiam in fine dictionis vau veliod non possunt esse substantiales, nisi in paucis admodum locis. Et ista littera {} he ponitur aliquando in principio dictionis loco articuli, sicut in nostro vulgari dicitur. {el.} {la.} {los.} {las.} Et aliquando ponitur interrogative vel admirative, ut supra in grammatica dictum est. Et ista littera {} sin ponitur aliquando pro hoc relativo qui. quae. quod. omnis generis et utriusque numeri. Et ista littera {} beth ponitur pro praepositione in. {} lamed vero articulus est dativi casus vel genitivi, ponitur etiam {aliquando} pro ad. Et ista littera {} mem ponitur loco praepositionis a. vel ab. de. ex. Litterae vero quae ponuntur aliquando loco vocalium sunt quattuor. s. {} Et est notandum quod istae quattuor litterae. {} quando ponuntur in fine vel in media dictionis semper sunt substantiales, aliae vero septem quae his duabus dictionibus compraehenduntur {} possunt esse accidentales, sive ponantur in principio sive in fine dictionis. Litterae vero quae adduntur aliquando dictionibus causa ornatus, sunt sex, quae hac dictione compraehenduntur. s. {} Sunt praeterea aliqua verba, quae in processu coniugationis aliquando amittunt unam litteram ex tribus substantialibus, aut duas. Et hoc quattuor modis. Primo quando amittunt primam litteram substantialem. Secundo quando amittunt mediam. Tertio quando amittunt ultimam. Quarto quando amittunt primam et ultimam. Verba vero quae amittunt primam litteram substantialem, sunt illa, quorum prima littera substantialis est una ex his tribus. s. {} ut {} idest scivit. {} i. accepit. {} i. accessit. Et ista littera {} lamed tantum modo amittitur in praedicto verbo {} lacach. s. in futuro et in imperativo et infinitivo, ut supra dictum est. Quae vero amittunt litteram mediam, sunt illa quorum littera substantialis media est vau veliod. Ut {} idest revertere {} idest intelligere, quorum verorum infinitivus continet tres litteras substantiales. Quae vero amittunt ultimam, sunt illa que desinunt in {} ut {} i. revelavit. vel illa quorum ultima duplicatur. ut {} i. multiplicavit, quoniam tunc una ex illis amittitur in dscursu coniugationis. Quae vero amittunt primam et ultimam, sunt illa quorum littera substantialis prima est {} et ultima est. {} vel {} ut {} i. tetendit. {} idest dedit. Et ut ea quae supra dicta sunt manifesta fiant, ponamus exemplum in aliquibus verbis et nominibus, ut possimus discernere quae litterae sunt substantiales ex eorum primitivo, et quae sunt accidentales, et quae deficiunt. Esto exempli gratia hoc verbum {} quod in Hebraeo est unum verbum complositum, et significat, et fecurunt indui eum. In quo prima littera quae est vau ponitur pro coniunctione. Et secunda littera quae est he et quinta quae est iod denotant verbum esse tertiae coniugationis. Septima littera quae est vau denotat tertiam personam pluralem. Octava et nona littera quae sunt he et vau, denotant pronomen singulare tertiae personae. s. eum vel illum, quod componitur cum praedicto verbo. remanent igitur tres litterae. s. {} quae in tertia persona singulari indicativi primae coniugationis faciunt {} i. induit quod est primitivum supradicti verbi. Ponamus iterum exemplum in verbis defectivis. Et esto exempli gratia hoc verbum {} i. dabit me, in quo iod prima designat tertiam persona futuri, et nun et iod ultimae constituunt pronomen primae personae. s. me, quod componitur cum praedicto verbo. remanent itaque duae litterae. s. {} Et quia praedictum verbum est naturae verborum defectivorum, quae in processu coniugationis amittunt nun litteram substantialem primam, ideo addendo nun praedictis duabus litteris in principio fit {} i. dedit, quod est primitivum supradicti verbi. Ponamus exemplum in uno nomine. s. {} i. incrementum vel multiplicatio, in quo tau prima est ex litteris {} quae aliquando adduntur in principio nominis, ut supra dictum est. Tau ultima denotat genus foemininum. Vau vero ponitur loco. u. vocalis. remanent ergo duae litterae. s. {} cuius primitivum est {} sive {} i. multiplicavit. quia ut dictum est {}. finalis primitivi et littera quae duplicatur, aliquando amittitur in derivativis. Ponatur iterum exemplum in alio nomine. s. } i. in custodia tua. cuius primitivum est {} i. custodivit, quia littera prima quae est beth ponitur pro praepositione in, et littera mem quae sequitur est de litteris quae adduntur in principio nominis, ut supra dictum est. tau vero denotat genus foemininum, chaph ultima designat hoc pronomen tua, quod componitur cum praedicto nomine. Et haec hactenus dicta sint de primitivis verborum. Circa cognitionem vero primitivorum nominis et aliarum dictionum indeclinabilium quaea verbis non derivantur, est advertendum, quod in primis sunt reiiciendae {oes} litterae accidentales, quae denotant numerum, articulum, sive praepositionem, et litteras quae addi consueverunt ornatus causa, vel quae de signant pronomina quae cum illis componuntur, quemadmodoum de nominibus verbalibus supradictum est, quibus reiectis litterae quae remanent, substantiales sunt, ut exempli gratia. {} i. patribus {nostris} tolle lamed dativi et vau et tau et iod designantes pluralem, et nun et vau designantes pronomen possessivum primae personae pluralis, reliquae sunt aleph et beth hoc est ab {} ut in prima dictione vocabularii. Et quia ad inveniendum primitivum cuiuscumque dictionis derivativae oportet habere noticiam grammaticae hebraicae, in qua plenius ea quae praedicta sunt continentur, quod non omnibus contingit, cum etiam apud ipsos hebraeos usu magis quam arte discant bibliam Hebraicam, et vix inveniatur in eis vir doctus in sua grammatica, idea in biblia quam imprimendam curavimus annotabuntur in margine primitiva dictionum, quarum inventio non esset facilis {omnibus}. Veruntamen in aliquibus dictionibus non erit opus adnotare primitiva in margine, videlicet in illis quae continent litteras primitivi nec plus nec minus, quamvis in significato vel in apicibus sit aliqua differentia. ut {} i. mors vel pestis, cuius primitivum est {} i. locutus {c}it. et {} i. visitans cuius primitivum est {} i. visitavit. Item si in principio dictionis sunt litterae primitivi, quamvis postea habeat alias litteras accidentales, non ponetur eius primitivum in margine. ut {} i. verbum meum, cuius primitivum est {} i. dixit. Item si dictio incipita littera vau et post illam immediate continet litteras primitivi, tunc non notabitur primitivum, quia ut supra dictum est littera vau in principio dictionis semper ponitur pro coniunctione, et nunquam est de litteris primitivi, exceptis duobus locis tantum, et aliquibus nominibus propriis, ut patet in vocabulario. Item si post aliquam istarum quinque litterarum {} quae ponuntur in principio dictionis pro articulis vel praepositionibus si immediate sequuntur litterae primitivi, non ponitur primitivum in margine. Et quia praedictae quinque litterae aliquando sunt de substantia dictionis sive de eius primitivo, ideo quando sunt accidentale et ponuntur pro articulis vel praepositionibus, notantur quodam apice desuper imposito hoc modo {}. Et quia in transiatione chaldaica, quam etiam fecimus imprimi, istae quattuor litterae {} frequentius ponuntur loco vocalium quam in hebraeo, ideo si his demptis dictio continet litteras primitivi, non erit opus signare primitivum in margine. Item quia in praedicta lingua chaldaica littera daleth est articulus genitivi casus, ideo quando non est de substantia dictionis, notabitur praedicto apice hoc modo {} et si post talem litteram sequantur litterae primitivi, non ponetur in margine. et de his dicta iufficiant.

Prologus in novum testamentum, et de causis quare in eo apices graeci sunt praetermissi.

Ad lectorem.

Demireris aut vitio vertas o studiose lector, quod in novi testamenti graeca editione aliter quam in veteri nudae tantum litterae sine ullis aut spirituum aut to norum notis impressae publicentur, operepraecium visum est huius tibi rei rationem assignare. Ea enim huiusmodi est. Antiquissimos graecos absque hisce fastigiis litterarum scriptitasse notius est, quam ut sit multis argumentis comprobandum. Docent enim id aperte antiqua non pauca exemplaria, ut Callimachi poemara, necnom et Sibyllina carmina, ac praeterea etiam marmorea monumenta vetustissima, quae Romae adhuc visuntur nudis solum characteribus incisa. Ut liquido constet, huiusmodi virgularum apicumque suprascriptiones non in illa primaeva graecae linguae origine fuisse excogitatas, nec ad eius integritatem usquequaque pertinuisse. Cum igitur universum novum testamentum preter Evangelium Matthei et epistolam ad Hebraeos graece primum sicut a spiritu sancto dictatum est, scriptum esse constet, visum est priscam in eo linguae illius vetustatem maiestatemque intactam retinere, ac opus ipsum praetermissis etiam ipsis quibusuis minimis appendiculis excussum ad imaginem antiquarum scripturarum publicare. Ne rei tam sanctae autoritati ac venerandae maiestati adiectitiis novitiisque rebus detrimentum afferri videretur. Accedit, quod si verum fateri volumus, hic spirituum tonorum que defectus nullum prorsus impedimentum ad rectam intelligentiam afferre valet his qui aliquantum in graeca eruditione promoverunt. Caeterum ne alicui dubium aliquod possit occurrere, in qua videlicet syllaba accentum oporteat collocari, simplex tantum apex in polysyllabis dictionibus adiectus est, et is quidem non tanquam graecus accentus, sed tanquam notula signumque quo dirigi possit lector, ne in prolatione modulatione ve dictionum aliquando labatur. In veteris autem testamenti editione graeca, cum ea solum translatio iit non originalis textus, non fuit con silium quicquam ex vulgari scribendi modo tollere aut immutare. Et quia non doctis solum, sed omnibus in universum sacrarum litterarum studiosis hoc opere consulendum est, appositae sunt dictioni cuique litterulae latinae ordine alphabeti, indicantes quae dictio dictioni e regione respondeat, ne sit novitiis et nondum adhuc in graecis litteris provectis errandi locus. Rursum cum nonnullae dictiones graecae multiplices sive aequivocas aut alias ambiguas significationes aliquando habere videantur, libuit hoc etiam annotare puncto supposito litterulae latinae supra dictionem graecam collocatae. Et ut praefatiunculae tandem huic modus imponatur, illud lectorem non lateat, non quaevis exemplaria impressioni huic archetypa fuisse, sed antiquissima emenda tissimaque, ac tantae praeterea vetustatis, ut fidem eis abrogare nefas videatur. Quae sanctissimus in Christo pater et dominus noster Leo decimus pontifex maximus huic instituto favere cupiens exapostolica bibliotheca educta misit ad Reverendissimum dominum Cardinalem Hispaniae, de cuius autoritate et mandato hoc opus imprimi fecimus. Vos autem litterarum studiosi hoc divinum opus noviter excussum alacri animo suscipite, et si christi Opt. Max. sectatores videri vultis et esse, nil iam restat quod causemini, quominus sacram scripturam adeatis. Non mendosa exemplaria, non suspectae transiationes, non inopia textus originalis, solum animus et propensio vestra expectatur. Quae si non defuerit, fiet proculdubio, ut litterarum divinarum suavitatem degustantes reliqua studia omnia contemnatis. Valete et omnia boni consulite.

Prologus in Hebraicum Chaldaicumque dictionarium, atque Grammaticam Hebraeam cum interpretationibus propriorum nominum.

Ad lectorem.

Cum his qui divine legis [...]

Letter

Errata